라틴어 문장 검색

Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto aliquando inquam Totum me, Fortuna, vicisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:1)
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:1)
Intremuere tubae ac scisso Discordia crine extulit ad superos Stygium caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:12)
at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:10)
Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, palluit et subito genua intremuere timore, suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 15:1)
Intremuit ramisque sonum sine flamine motis alta dedit quercus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:4)
at illi poplite succiduo genua intremuere, fugitque et color et sanguis, animusque relinquit euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:10)
Utque novas umeris adsumpserat alas, subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 83:4)
Quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens intremuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:2)
et dum mirantur, eandem accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior subvolat et remos plausis circumvolat alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:7)
Quem postquam barbarus ensis abstulit et tepida latuerunt tecta favilla, congerie e media tum primum cognita praepes subvolat et cineres plausis everberat alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 65:4)
et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetras intremuere simul, cortinaque reddidit imo hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:3)
aspicis alternos intremuisse pedes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 132)
"sed praemiorum forma quae sit fortibus videamus, illa nempe quae numquam perit, caelo refusus subvolabit spiritus, Dei parentis perfruetur lumine regnante Christo stans in arce regia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1209)
et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION